Thursday, August 9, 2007

Tu es Petrus



Today's Gospel (Matthew 16:16-19) in Latin:

Respondens Simon Petrus dixit: Tu es Christus, Filius Dei vivi.

Respondens autem Jesus, dixit ei: Beatus es Simon Bar Jona: quia caro et sanguis non revelavit tibi, sed Pater meus, qui in cælis est. Et ego dico tibi, quia tu es Petrus, et super hanc petram ædificabo Ecclesiam meam, et portæ inferi non prævalebunt adversus eam. Et tibi dabo claves regni cælorum. Et quodcumque ligaveris super terram, erit ligatum et in cælis: et quodcumque solveris super terram, erit solutum et in cælis.

No comments: